monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p10, XIV. Singularis Balduini et quorumdam aliorum militum casus.
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER UNDECIMUS., , XIII. Balduinus rex a Sarracenis comprehenditur. <<<     >>> XV. De rebus in principatu Antiochiae gestis

XIV. Singularis Balduini et quorumdam aliorum militum casus.

1  Aliae nimirum reginae dicta Fatumiae alacriter contestatae sunt, et Christianis alienigenarum huiuscemodi hortamenta mulierum valde placuerunt, quibus animati turrim multis diebus tenentes restiterunt. 2  Tandem Balduinus rex poscenti Balad et multa pollicenti fatiscens acquievit, tres uxores suas, licet ipsae aliud vellent, reddidit, et per quinque strenuos milites remisit. 3  Qui ut Balad coniuges suas decenter adornatas exhibuerunt, sociosque adire in turrim voluerunt, mox a tyranno, non sine magno moerore multorum, retenti sunt. 4  Sic Guiumar Brito et Gervasius Dolensis, Rodbertus de Cadomo et Muschedus Cenomanensis atque Rivallo de Dinam a mendace Balad capti sunt, et Hali, Medorum regi, dono dati sunt. 5  Ille autem potentissimus exstitit, et Francos, postquam IX mensibus honorifice servavit, caliphae de Baldac dono dedit. 6  In crastinum soldanus eosdem a calipha recepit, et mox libertate, multisque divitiis donavit. 7  Ibi quatuor athletae Guiumarum, Alanni comitis filium, sibi dominum praefecerunt, et sub soldano tribus semis annis cum ingenti honore permanserunt; quarto autem anno Antiochiam redierunt. 8  In exsilio benignus Deus suum suis auxilium non subtraxit. 9  Nam praefati quinque milites, qui tam longe in captivitatem abducti sunt, magnam inter barbaros gratiam habuerunt. 10  Rex quippe Medorum praefecto urbis eos commendavit, et Gallico more indutos quotidie sibi assistere praecepit. 11  Sericis et auratis vestibus ornati erant, equos et arma, variamque supellectilem habebant, et quidquid a rege vel a praefecto postulabant. 12  Spectabiles coram Persis procedebant, et Medi cultum Francorum admirantes collaudabant. 13  Filiae regum decorem eorum affectabant, facetiisque arridebant. 14  Ipsi quoque reges atque duces de semine Francorum nepotes habere concupiscebant. 15  Nemo tamen a cultu Christi eos aliquatenus recedere, vel a suo ritu compulit deviare. 16  De divitiis soldani mira referunt, et de incognitis speciebus quas in Oriente viderunt. 17  Soldanus dicitur quasi solus dominus, quia cunctis praeest Orientis principibus. 18  Quarto anno, remeandi licentiam illis concessit, aureamque sagittam, quae principalis specimen praemonstrabat absolutionis, contulit. 19  Potentissimorum filias optimatum illis, si remanere voluissent, et ingentes gazas, ac possessiones obtulit Abire tandem volentibus ingentes thesauros variasque divitias suas ostendit. 20  Denique, pluribus xeniis remunerati, notos et benefactores salutaverunt, et per conductum David, Georgiensis regis, et Turoldi de Montanis Antiochiam redierunt, laetique amicis retulerunt qualiter in Ninive et Baldac et Babylonia commorati fuissent, et multa nobis ignota, quae in Eois partibus vidissent. 21  Tunc ibi audierunt quod Balad Monbec obsideret, et Balduinum regem, occisis sodalibus, adhuc in arcto carcere constrictum retineret. 22  Ioscelinus enim, qui de Carpetra egressus fuerat, et legatos fideles Augusto Ioanni et Graecis et Armeniis direxerat, post octo menses cum ingenti exercitu ad subsidium obsessi regis properat, quem in turri Carpetrae, ut dictum est, reliquerat. 23  Interea Balad arcem obsedit, et Gazin nepotem suum, et Bursechinum iuvenem, magistrum militum, regi frequenter direxit, et cum iureiurando mandavit ut, si sibi pacifice arcem redderet, libertatem abeundi quocunque vellet, cum omnibus suis et cuncta quae peteret, ab eo reciperet. 24  Rex autem, longa inclusione fatigatus, et fallaci pagano praepropere credulus, arcem reddidit, ad scandalum Christianorum et tripudium paganorum. 25  Egresso itaque regi iussit Balad quatuor dentes extrahi, et Gualeranno de Pusacio sinistrum oculum erui, et venas dextri brachii, ne lanceam ulterius ferret, praecidi, omnesque socios eorum decollari. 26  Quod et ita factum est. 27  Gualerannus post debilitationem membrorum mortuus est, iterumque rex in carcere reclusus, IV annis peiora prioribus perpessus est. 28  Porro XXIV milites et CXL Syri, vel Armenii, capitibus amputatis, perempti sunt. 29  Sed cum Christo vivant, quem confessi sunt, et cui viventes servierunt! Ioscelinus autem, ut regis defectionem et suorum cladem obiter audivit, nimis eiulans cum omni exercitu Christiano substitit, ventilatoque ibidem consilio, sua negotia quisque repetiit. 30  Infortunium huiusmodi per totum mundum auditum est, et Christicolis lamentantibus, Ethnicis ingens laetitia orta est. 31  Balad igitur, postquam sibi ad votum omnia in his, quae iam praetaxavimus, provenerunt, et Christiani iam per totam Syriam et Palaestinam quasi neglecto rege viriliter restiterunt, veredarios per orbem gentium ad reges ac admiralios destinavit. 32  Quibus convocatis, cum legionibus suis rursus urbem Monbec obsedit. 33  Ioscelinus autem et omnes Christicolae audientes hoc gavisi sunt, et alacriter ad praeliandum contra illos convenerunt. 34  Tunc etiam, volente pio Salvatore nostro, quinque praeclari milites adfuerunt, qui eadem septimana, ut iam diximus, de barbarica captivitate remeaverunt. 35  Inter Monbec et castellum Trehaled in ingenti planitie praelium ingens factum est. 36  Cum Balad, Musci et Heron, frater eius, aliique plures admiralii pugnare, totisque viribus conati sunt Christianos pessundare. 37  Ibi tunc Balad Goisfredo monacho, comiti de Mareis, mandavit ut duos asinos auro onustos reciperet, et de bello solus ipse recederet, ne in bello uterque eodem die periret. 38  Soror enim eius, quae sortilega peritissima erat, in constellationibus, quod Goisfredus et Balad mutuis ictibus occumberent ipso die, inspexerat, fratrique suo, ut sibi praecaveret, plorans indicaverat. 39  Religiosus vero comes munera tyranni ut stercus contempsit, seseque in confessione Dei ad sacrificium laetus obtulit. 40  Multorum sanguinem sanctorum ulciscens, Balad interfecit, et ipse pro Christo devote dimi cans gloriose occubuit. 41  Vexillum eius in corpore Balad repertum est; quo cadente, dirum et grave onus de cervicibus Christianorum abiectum est. 42  Ibi tunc nongenti milites Christiani contra trecenta millia paganorum pugnaverunt, fortissimoque Deo Israel suos potenter iuvante, vicerunt. 43  De Christianis VI milites et XI pedites ceciderunt; de paganis autem XIII millia caesa sunt, quorum nomina in matricula Balad scripta et inventa sunt. 44  Omnipotens Emmanuel, intactae Virginis filius, feliciter suos Israelitas confortavit, superatis hostibus, per quos, veluti malleo seu virga furoris sui, reos conquassaverat, exhilaravit, et post tribulationum tempestates prosperitatis tranquillitatem suppeditavit. 45  Iam cornua gentium, intonante Deo, confracta sunt, invictumque regem Sabaoth collaudantes, Christiani caput erexerunt. 46  Gazis admiralius, nepos et haeres Balad regis Aleph, ei successit; sed novitate permutationum et diminutione gazarum ardua tentare et difficilia sustinere nequivit, quae antecessor eius longo usu exercitatus inivit, ingenioque multiplici callens fortia ferre et agere potuit. 47  Unde Gazis Balduinum regem pro redemptione centum quinquaginta millia bizanteorum de carcere dimisit, et XL obsides electos de praecipuis Ierosolymorum et circumiacentis provinciae pueris accepit, securitatemque reddendi omnes paganos, quos in carcere fideles habebant, requisivit. 48  His itaque concessis, regem dimisit, et apud Gis castrum in regione Caesareae Philippi constituto tempore exspectavit. 49  Tunc Christiani cum auro, quod pro redemptione regis pactum erat, perrexerunt, et assultu in nomine Christi fortiter facto, admiralium et castrum et obsides suos ceperunt, alacresque Deo gratias canentes, Ierusalem regressi sunt. 50  Gazis autem centum millibus bizanteis aureis sese redemit, firmamque pacem Christianis pepigit, sed in principatu parum duravit. 51  Interea [1124], dum Balduinus rex, ut dictum est, in carcere teneretur, et egressionis eius omnis spes Christianis pene omnino negaretur, Ierosolymorum episcopus clerum et populum commonuit ne in tribulationibus deficerent, sed in Christo confidentes, fortiter Ethnicis resisterent, et bellicis armis fines suos ad laudem Conditoris dilatarent. 52  Missis itaque legatis in Italiam, ducem Venetiarum cum ingenti classe accersierunt, et Tyrum, tam divinis quam saecularibus in libris famosam urbem, obsederunt, et per mare ac per terram usque ad deditionem coarctaverunt. 53  Denique, subacta urbe, quemdam clericum, natione Anglicum, praesulem ordinaverunt, et ecclesiam in honore Sancti Salvatoris extra urbem aedificaverunt, in loco ubi Dominus Iesus populis verbum aeternae salutis praedicavit, et altare fecerunt de ingenti saxo supra quod ipse docens sedit; in urbem quippe Incircumcisorum noluit ingredi, ne videretur Iudaeis dare occasionem scandali, si ipse, cum Hebraeus esset, in civitatem Gentium introisset, et communitatem cum illis habuisset. 54  De fragmentis vero, quae latomi de informi lapide marculis evulserant, fideles collegerunt, et per orbis climata pro Dominicae sessionis reverentia detulerunt, quae in sacratis inter sacra pignora locis collocata sunt.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER UNDECIMUS., , XIII. Balduinus rex a Sarracenis comprehenditur. <<<     >>> XV. De rebus in principatu Antiochiae gestis
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p10, XIV. Singularis Balduini et quorumdam aliorum militum casus.